J'écris parce que je dessine comme un pied, que je chante comme une casserole et que je danse comme un fer à repasser.
Quibus peractis, quoniam tempus placiti quod Attiniacum condixerant appropinquare videbatur, quid consulte ac solida fide sibi suisque oporteret Karolus anxius erat. Ergo participes secretorum convocat, rem omnibus notam replicat ac quemammodum a tanta calamitate congruentius se suosque exui posse existimarent ut aperiretur deposcit ; seque in omnibus publice utilitati et parere velle, insuper etiam, si oporteret pro ea, mortem subire minime differre fatetur.